라틴어 문장 검색

cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
feretro Graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2221)
et 'subiere feretro' ut subeunt muro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2223)
avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6041)
'mollibus' autem pensilibus, ut molle feretrum et oscilla mollia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6663)
feretrum 'feretrum' locus ubi mortui feruntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 641)
nam Graece φέρτρον dicitur, unde per diaeresin feretrum fecit, dictum a ferendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 643)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
osculaque adplicuit posito suprema feretro atque ait
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권583)
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:4)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권82)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2107)

SEARCH

MENU NAVIGATION